Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 7 Cic. Luc. 9 () >>Cic. Luc. 11

8nec inter nos et eos qui se scire arbitrantur quicquam interest nisi quod illi non dubitant quin ea vera sint quae defendunt, nos probabilia multa habemus, quae 5 sequi facile, adfirmare vix possumus. hoc autem liberiores et solutiores sumus, quod integra nobis est iudicandi potestas nec ut omnia quae praescripta [et quibus [Note]] et [Note] quasi imperata sint defendamus necessitate ulla cogimur. Nam ceteri primum ante tenentur adstricti quam quid esset optimum iudicare potuerunt; deinde infirmissimo tempore aetatis aut obsecuti amico cuidam [Note] aut una aliquoius quem primum audierunt oratione capti de rebus incognitis iudicant et ad quamcumque sunt disciplinam quasi tempestate delati ad eam tamquam ad saxum adhaerescunt. 9nam quod dicunt omnia se credere ei quem iudicent fuisse sapientem, probarem, si id ipsum rudes et indocti iudicare potuissent (statuere enim qui sit sapiens vel maxime videtur esse sapientis). sed ut potuerint, [Note] <aut> omnibus rebus auditis, cognitis etiam reliquorum sententiis iudicaverunt, aut re semel audita ad unius se auctoritatem contulerunt; sed nescio quo modo pleriqueerrare malunt eamque sententiam quam adamaverunt pugnacissime defendere quam sine pertinacia quid constantissime dicatur exquirere.

Quibus de rebus et alias saepe nobis multa quaesita et disputata sunt et quondam in Hortensi villa quae est ad Baulos, cum eo Catulus et Lucullus nosque ipsi postridie venissemus quam apud Catulum fuissemus. quo quidem etiam maturius venimus, quod erat constitutum si ventus esset Lucullo in Neapolitanum mihi in Pompeianum navigare. cum igitur

-- --

pauca in xysto locuti essemus, tum eodem in spatio consedimus.

ch. 4



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 7 Cic. Luc. 9 () >>Cic. Luc. 11

Powered by PhiloLogic